monumenta.ch > Plinius > sectio 117

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 16, 117
{LI} Est etiamnum aetatis differentia. amygdala enim et pirus in senecta fertilissimae, ut et glandiferae et quoddam genus ficorum, ceterae in iuventa tardiusque maturantes, quod maxime notatur in vitibus. vetustioribus enim vinum melius, novellis copiosius. celerrime vero senescit et in senecta deteriorem fructum gignit malus. namque et minora poma proveniunt et vermiculis obnoxia; quin et in ipsa arbore nascuntur.